라틴어 문장 검색

atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
subitis messor gaudebit aristis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:200)
Emathias ignis populatur aristas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:24)
quibus Africa per te nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas, ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster, nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:202)
Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis, quas Solis pascuntur equi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:240)
At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:2)
Tmolon et Corycon flore croceo, Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 4:3)
ardet, ut ignaras Cereris qui vomere terras imbuit et flava quercum damnavit arista.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 74:1)
Ecce puer summa se tollere visus ab unda frondibus in croceis et iniquae munere Nymphae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 25:1)
croceos sic illius omnis odores iactat eques, cunctis sic est coma culta maniplis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 622:2)
nec minus insomnem lux orta refecit amantem, quam cum languentes levis erigit imber aristas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 25:1)
prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen intulit et validas scopulis effodit aristas;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 384:1)
ipsa suas illi croceo subtegmine vestes induit, ipsa suam duplicem Cytherea coronam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 248:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION